Est 12

1Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis qui ianitores erant palatii 2Cumque intellexisset cogitationes eorum et curas diligentius pervidisset didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere et nunciavit super eo regi 3Qui de utroque habita quaestione confessos iussit duci ad mortem 4Rex autem quod gestum erat scripsit in commentariis sed et Mardochaeus rei memoriam litteris tradidit 5Praecepitque ei rex ut in aula palatii moraretur datis ei pro delatione muneribus 6Aman vero filius Amadathi bugaeus erat gloriosissimus coram rege et voluit nocere Mardochaeo et populo eius pro duobus eunuchis regis qui fuerant interfecti

Copyright information for VulgJ